11 • Les retrouvailles

QR Code 115724Où tout est bien qui finit bien…

Chapitre  45

Cumque haec et his similia puella flens diceret, in amplexu illius ruens Apollonius coepit flens prae gaudio ei dicere: « Tu es filia mea Tharsia, tu es spes mea unica, tu es lumen oculorum meorum, quo me consolatus sum, dum flens per quattuordecim annos matrem tuam lugeo. Iam laetus moriar, quia rediviva spes mihi est reddita. » […]

Chapitre  48

Et exinde cum suis omnibus et cum genero atque filia navigavit, volens per Tharsum proficiscens redire ad patriam suam. Vidit in somnis quendam angelico habitu sibi dicentem: « Apolloni, dic gubernatori tuo, ad Ephesum iter dirigat; ubi dum veneris, ingredere templum Dianae cum filia et genero, et omnes casus tuos, quos a iuvenili aetate es passus, expone per ordinem. Post haec veniens Tharsos vindica innocentem filiam tuam. » […]

At illa audiens regem advenisse induit se regium habitum, ornavit caput gemmis et in veste purpurea venit, stipata catervis famularum. Templum ingreditur. Quam videns Apollonius cum filia sua et genero corruerunt ante pedes eius. Tantus enim splendor pulcritudinis eius emanabat, ut ipsam esse putarent deam Dianam. […]

Chapitre  49

Cumque haec et his similia Apollonius narrans diceret, mittit vocem magnam clamans uxor eius dicens « Ego sum coniunx tua Archistratis regis filia! » Et mittens se in amplexus eius coepit dicere: « Tu es Tyrius Apollonius meus, tu es magister, qui docta manu me docuisti, tu es, qui me a patre meo Archistrate accepisti, tu es, quem adamavi non libidinis causa, sed sapientiae ducem! Ubi est filia mea? » Et ostendit ei Tharsiam et dixit ei: « Ecce, haec est. »

Sonat in tota Epheso, Tyrium Apollonium recognovisse suam coniugem, quam ipsi sacerdotem habebant. Et facta est laetitia omni civitati maxima, coronantur plateae, organa disponunter, fit a civibus convivium, laetantur omnes pariter.

C’est l’allégresse partout à Ephèse autour d’Apollonius qui a retrouvé sa famille. Stanguillio et son épouse Dionysias sont lapidés à mort et leurs corps laissés sans sépulture, Théophile qui devait tuer Tarsia est épargné suite à sa demande, le pêcheur qu’il comble de présent est admis auprès de lui à la cour. Hellenicus qui a fidèlement tenu Tyr en l’absence de son roi est couvert d’or.

Chapitre  51

His rebus expletis genuit de coniuge sua filium, quem regem in loco avi sui Archistratis constituit. Ipse autem cum sua coniuge vixit annis LXXIIII et tenuit regnum Antiochiae et Tyri et Cyrenensium; et quietam atque felicem vitam vixit cum coniuge sua. Peractis annis, quot superius diximus, in pace atque senectute bona defuncti sunt.

NIVEAU 1 • questionnaire de compréhension sur tous ces chapitres

Explicit liber Apollonii

Ainsi s’achève le roman…