4 • Le héros artiste

QR Code 115717Où vous allez découvrir pourquoi Apollonius est si bien nommé…

Apollonius, habillé en pauvre hère, se rend dans la ville voisine, où des jeux athlétiques sont célébrés ; il attire l’attention et la sympathie du roi Archistrate par ses qualités d’athlète. Installé comme hôte au palais, le jeune homme montre d’autres talents encore…

Chapitre 15

Et dum hortaretur iuvenem, subito introivit filia regis speciosa atque auro fulgens, iam adulta virgo ; dedit osculum patri, post haec discumbentibus omnibus amicis. Quae dum oscularetur, pervenit ad naufragum. […]

Hortante igitur patre verecundissimo sermone interrogatur a puella Apollonius, et accedens ad eum ait: « Licet taciturnitas tua sit tristior, generositas autem tuam nobilitatem ostendit. Sed si tibi molestum non est, indica mihi nomen et casus tuos. » Apollonius ait: « Si nomen quaeris, Apollonius sum vocatus; si de thesauro quaeris, in mari perdidi. » Puella ait: « Apertius indica mihi, ut intelligam. »

Chapitre 16

Apollonius vero universos casus suos exposuit et finito sermone lacrimas effundere coepit. Quem ut vidit rex flentem, respiciens filiam suam ait: « Nata dulcis, peccasti, quod, dum vis nomen et casus adolescentis agnoscere, veteres ei renovasti dolores. Ergo, dulcis et sapiens filia, ex quo agnovisti veritatem, iustum est, ut ei liberalitatem tuam quasi regina ostendas. » Puella vero respiciens Apollonium ait: « Iam noster es, iuvenis, depone maerorem; et quia permittit indulgentia patris mei, locupletabo te. » Apollonius vero cum gemitu egit gratias.

Après ce premier échange, le roi Archistrate propose à sa fille de chanter un peu, accompagnée de la lyre. Les convives ne manquent pas alors d’exprimer leur admiration pour elle…

Inter quos solus tacebat Apollonius. Ad quem rex ait: « Apolloni, foedam rem facis. Omnes filiam meam in arte musica laudant, quare tu solus tacendo vituperas? » Apollonius ait: « Domine rex, si permittis, dicam, quod sentio: filia enim tua in artem musicam incidit, sed non didicit. Denique iube mihi dari lyram, et statim scies, quod ante nesciebas. » Rex Archistrates dixit: « Apolloni, ut intelligo, in omnibus es locuples. »

Et induit statum et corona caput coronavit et accipiens lyram introivit triclinium. Et ita fecit, ut discumbentes non Apollonium, sed Apollinem existimarent. Atque ita facto silentio ‘arripuit plectrum, animumque accomodat arti.’ Miscetur vox cantu modulata cordis. Discumbentes una cum rege in laude clamare coeperunt et dicere: « Non potest melius, non potest dulcius! »

Post haec deponens lyram ingreditur in comico habitu et mirabili manu et saltu inauditas actiones expressit. Post haec induit tragicum: et nihilominus admirabiliter complacuit ita, ut omnes amici regis et hoc se numquam audisse testarentur nec vidisse.

Apollonius voit ses talents appréciés ; trouvera-t-il l’amour à la cour?