5 • Une princesse se meurt d’amour

QR Code 115718Où l’on découvre combien l’amour éveille l’intelligence de la femme…

Charmée par les talents d’Apollonius, la princesse obtient de son père que ce dernier devienne son précepteur.

Chapitre 18

[…] Interposito brevi temporis spatio, cum non posset puella ulla ratione vulnus amoris tolerare, in multa infirmitate membra prostravit fluxa, et coepit iacere imbecillis in toro. Rex ut vidit filiam suam subitaneam valitudinem incurrisse, sollicitus adhibet medicos, qui temptantes venas tangunt singulas corporis partes, nec omnino inveniunt aegritudinis causas.

Chapitre 19

Rex autem post paucos dies tenens Apollonium manu forum petit et cum eo deambulavit. Iuvenes scolastici III nobilissimi, qui per longum tempus filiam eius petebant in matrimonium, pariter omnes una voce salutaverunt eum. Quos videns rex subridens ait illis: « Quid est hoc, quod una voce me pariter salutastis? » Unus ex ipsis ait: « Petentibus nobis filiam vestram in matrimonium tu saepius nos differendo fatigas: propter quod hodie una simul venimus. Elige ex nobis, quem vis habere generum. »

Rex ait: « Non apto tempore me interpellastis; filia enim mea studiis vacat et prae amore studiorum imbecillis iacet. Sed ne videar vos diutius differre, scribite in codicellos nomina vestra et dotis quantitatem; et dirigo ipsos codicellos filiae meae, et illa sibi eligat, quem voluerit habere maritum. » Illi tres itaque iuvenes scripserunt nomina sua et dotis quantitatem. Rex accepit codicellos anuloque suo signavit datque Apollonio dicens: « Tolle, magister, praeter tui contumeliam hos codicellos et perfer discipulae tuae: hic enim locus te desiderat. ».

Chapitre 20

Apollonius acceptis codicellis pergit domum regiam et introivit cubiculum tradiditque codicellos. […] Puella vero reserato codicello legit, perlectoque nomen ibidem non legit, quem volebat et amabat. […] Et scripsit codicellos et signatos suo anulo iuveni tradidit. Pertulit Apollonius in forum tradiditque regi. Accepto codicello rex resignavit et aperuit illum. In quibus rescripserat filia sua: « Bone rex et pater optime, quoniam clementiae tuae indulgentia permittis mihi, dicam: illum volo coniugem naufragio patrimonio deceptum. Et si miraris, pater, quod tam pudica virgo tam impudenter scripserim: per ceram mandavi, quae pudorem non habet. »

Chapitre 21

Et perlectis codicellis rex ignorans, quem naufragum diceret, respiciens illos tres iuvenes, qui nomina sua scripserant vel qui dotem in illis codicellis designaverant, ait illis: « Quis vestrum naufragium fecit? » Unus vero ex iis Ardalio nomine dixit: « Ego ». Alius ait: « Tace, morbus te consumit nec salvus es, cum scio te coaetaneum meum et mecum litteris eruditum, et portam civitatis numquam existi! Ubi ergo naufragium fecisti? »

Et cum rex non inveniret, quis eorum naufragium fecisset, respiciens Apollonium ait: « Tolle, magister Apolloni, hos codicellos et lege. Potest enim fieri, ut, quod ego non inveni, tu intelligas, quia praesens fuisti. »

Apollonius accepto codicello legit et, ut sensit se a regina amari, erubuit. Et rex tenens ei manum paululum secessit ab eis iuvenibus et ait: « Quid est, magister Apolloni, invenisti naufragum? » Apollonius ait: « Bone rex, si permittis, inveni. » Et his dictis videns rex faciem eius roseo colore perfusam, intellexit dictum et ait gaudens: « Quod filia mea cupit, hoc est et meum votum. Nihil enim in huiusmodi negotio sine deo agi potest. » Et respiciens illos tres iuvenes ait: « Certe dixi vobis, quia non apto tempore interpellastis. Ite, et dum tempus fuerit, mittam ad vos. » Et dimisit eos a se.

Chapitre 23

[…]   Inter haec diem nuptiarum sine mora rex indicit et, quando in unum se coniungerent, praecepit. Quid multa? Dies supervenit nuptiarum, omnes laeti atque alacres in unum conveniunt. Gaudet rex cum filia, gaudet et Tyrius Apollonius, qui talem meruit habere coniugem. Celebrantur nuptiae regio more, decora dignitate. Gaudet universa civitas, exultant cives, peregrini et hospites; fit magnum gaudium in citharis, lyris et canticis et organis modulatis cum vocibus.

Peracta laetitia ingens amor fit inter coniuges, mirus affectus, incomparabilis dilectio, inaudita laetitia, quae perpetua caritate complectitur.

Apollonius jeune marié va-t-il goûter longtemps le bonheur ?