6 • La tempête et le cercueil

QR Code 115719Où un cadavre revient à la vie…

Quelques mois après le mariage, l’épouse d’Apollonius est enceinte. Son mari apprend alors que le roi Antiochus et sa fille ont été foudroyés par Dieu ; il n’y a donc plus de danger pour lui, et il décide de regagner Tyr avec sa femme dont la grossesse est bientôt à terme.

Chapitre  25

SONY DSC[…] Qui dum per aliquantos dies totidemque noctes Austri ventorum flatibus diu pelago detinerentur, nono mense cogente Lucina enixa est puella. Sed secundis rursum redeuntibus coagulato sanguine conclusoque spiritu subito defuncta est.

Quod cum videret familia cum clamore et ululatu magno, cucurrit Apollonius et vidit coniugem suam iacentem exanimem, scidit a pectore vestes unguibus et primas suae adulescentiae discerpit barbulas et lacrimis profusis iactavit se super corpus eius et coepit amarissime flere atque dicere: « Cara coniunx et unica regis filia, quid fuit de te? Quid respondebo pro te patri tuo aut quid de te proloquar, qui me naufragum suscepit pauperem et egenum? »

Et cum haec et his similia defleret atque ploraret fortiter, introivit gubernius, qui sic ait: « Domine, tu quidem pie facis, sed navis mortuum sufferre non potest. Iube ergo corpus in pelagus mitti, ut possimus undarum fluctus evadere. » Apollonius vero dictum aegre ferens ait ad eum: « Quid narras, pessime hominum? Placet tibi, ut eius corpus in pelagus mittam, qui me naufragum suscepit et egenum? »

Erant ex servis eius fabri, quibus convocatis secari et conpaginari tabulas, rimas et foramina picari praecepit et facere loculum amplissimum et carta plumbea obturari iubet eum inter iuncturas tabularum. Quo perfecto loculo regalibus ornamentis ornat puellam, in loculo composuit, et XX sestertia auri ad caput eius posuit. Dedit postremo osculum funeri, effudit super eam lacrimas et iussit infantem tolli et diligenter nutriri, ut haberet in malis suis aliquod solatium et pro filia sua neptem regi ostenderet.

NIVEAU 3 • hypothèses de lecture et schéma narratif sur le chapitre 25

Chapitre  26

Iussit loculum mitti in mare cum amarissimo fletu. […]

Un médecin d’Ephèse qui se promenait au bord de la mer trois jours plus tard, trouva, échoué sur le rivage, le cercueil de la princesse et le fit ramener chez lui.

[…] Qui cum resignasset, invenit sic scriptum ‘Quicumque hunc loculum invenerit habentem in eo XX sestertia auri, peto ut X sestertia habeat, X vero funeri impendat. Hoc enim corpus multas dereliquit lacrimas et dolores amarissimos. Quodsi aliud fecerit, quam dolor exposcit, ultimus suorum decidat, nec sit, qui corpus suum sepulturae

Perlectis codicillis ad famulos ait: « Praestetur corpori, quod imperat dolor! Iuravi itaque per spem vitae meae in hoc funere amplius me erogaturum, quam dolor exposcit. » Et haec dicens iubet continuo instrui rogum.

Sed dum sollicite atque studiose rogus aedificatur atque componitur, supervenit discipulus medici, aspectu adulescens, sed, quantum ingenio, senex. Hic cum vidisset speciosum corpus super rogum poni, intuens magistrum ait: « Unde hoc novum nescio quod funus? » Magister ait: « Bene venisti, haec enim hora te expectat. Tolle ampullam unguenti et, quod est supremum, defunctae corpori puellae superfunde. »

At vero adulescens tulit ampullam unguenti et ad lectum devenit puellae et detraxit a pectore vestes, unguentum fudit et omnes artus suspiciosa manu retractat, sentitque a praecordiis pectoris torporis quietem. Obstupuit iuvenis, quia cognovit puellam in falsa morte iacere. Palpat venarum indicia, rimatur auras narium; labia labiis probat: sentit gracile spirantis vitam prope luctare cum morte adultera et ait: « Supponite faculas per IIII partes. » Quod cum fecissent, tentat lentas igne supposito retrahere manus, et sanguis ille, qui coagulatus fuerat, per unctionem liquefactus est.

NIVEAU 3 • hypothèses de lecture et schéma narratif sur le chapitre 26

Chapitre  27

Quod ut vidit iuvenis, ad magistrum suum currit et ait: « Magister, puella, quam credis esse defunctam, vivit. Et ut facilius mihi credas, spiritum praeclusum patefaciam. » […]

Venis itaque patefactis aperuit puella oculos et recipiens spiritum, quem iam perdiderat, leni et balbutienti sermone ait: « Deprecor itaque, medice, ne me contingas aliter, quam oportet contingere: uxor enim regis sum et regis filia. »

[…] Post paucos dies, ut cognovit eam regio genere esse ortam, adhibitis amicis in filiam suam sibi adoptavit.

Ut rogavit cum lacrimis, ne ab aliquo contingeretur, exaudivit eam et inter sacerdotes Dianae feminas seclusit et collocavit, ubi omnes virgines inviolabiliter servabant castitatem.

NIVEAU 3 • hypothèses de lecture et schéma narratif sur le chapitre 27

Que va faire Apollonius de la petite fille qui lui est née ?