10 • Les énigmes de Tharsia

QR Code 115723Où l’intelligence tente de faire oublier les maux de l’âme…

Apollonius essuie à nouveau une tempête et son navire, qui se perd en mer, se retrouve sur le rivage de Mytilène où l’on fête le dieu Neptune. Le roi de Tyr refuse de quitter le pont du bateau mais le roi de Mytilène fait venir Tharsia pour le consoler

Chapitre  42

Et ait ad eum Tharsia:

« Est domus in terris, clara quae voce resultat.

Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes. Ambo tamen currunt, hospes simul et domus una.

Si ergo, ut adseris, rex es in patria tua – nihil enim rege prudentius esse convenit -, solve mihi quaestionem. »

Et agitans caput Apollonius ait: « Ut scias me non esse mentitum: domus, quae in terris resonat, unda est; hospes huius domus tacitus piscis est, qui simul cum domo currit. »

Admiratur puella hinc in explanatione magna vere regem esse et acrioribus eum quaestionibus pulsat et ait:

« Dulcis amica ripae, semper vicina profundis, Suave canens Musis, nigro perfusa colore Nuntia sum linguae digitis signata magistri. »

Et ait ad eam Apollonius: « Dulcis amica dei, quae cantus suos mittit ad caelum, canna est, ripae semper vicina, quia iuxta aquas sedes collocatas habet. Haec nigro perfusa colore nuntia est linguae, quod vox per eam transit. »

Item ait ad eum puella:

« Longa feror velox, formosae filia silvae, Innumera pariter comitum stipata caterva. Curro vias multas, vestigia nulla relinquo. »

Item agitans caput Apollonius ait ad eam: « O si liceret mihi longum deponere luctum, ostenderem tibi quae ignoras. Tamen respondeo quaestionibus tuis: miror enim te in tam tenera aetate talem prudentiam habere. Nam longa quae fertur arbor est navis, formosae filia silvae; fertur velox vento pellente, stipata catervis; currit vias multas, sed vestigia nulla relinquit. »

Item puella inflammata prudentia quaestionum ait ad eum:

« Per totas aedes innoxius introit ignis: Circumdat flammis hinc inde vallata, nec uror. Nuda domus est et nudus ibi convenit hospes. »

Ait ad eam Apollonius: « Ego si istum luctum possem deponere, innocens intrarem per istum ignem. Intrarem enim balneum, ubi hinc inde flammae per tubulos surgunt; ubi nuda domus est, quia nihil intus habet praeter sedilia; ubi nudus sine vestibus ingreditur hospes. »

Item ait ad eum puella:

« Mucro mihi geminus ferro coniungitur uno.

Cum vento lucto, cum gurgite pugno profundo. Scrutor aquas medias, imas quoque mordeo terras. »

Respondit ei Apollonius: « Quae te sedentem in hac nave continet, ancora est, quae mucrone gemino ferro coniungitur uno; quae cum vento luctatur et cum gurgite profundo; quae aquas medias scrutatur, imas quoque morsu tenens terras. »

Item ait ad eum puella:

« Ipsa gravis non sum, lymphae mihi pondus inhaeret.

Viscera tota tument patulis diffusa cavernis.

Intus lympha latet, sed non se sponte profundit. »

Respondit ei Apollonius: « Spongia cum sit levis, aqua gravata tumet patulis diffusa cavernis, quae se non sponte profundit. »

Item ait ad eum puella:

« Non sum compta comis et non sum compta capillis. Intus enim mihi crines sunt, quos non videt ullus. Me manibus mittunt manibusque remittor in auras. »

Apollonius ait: « Hanc ego Pentapoli naufragus habui ducem, ut regi amicus efficerer. Nam sphaera est, quae non est vincta comis et non est nudata capillis, quia intus plena est; haec manibus missa manibusque remittitur. »

Item ait ad eum puella:

« Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura. Fulgor inest intus radianti luce coruscus,

Qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante. »

Respondens Apollonius ait: « Nulla certa figura est speculo, quia mutatur aspectu; nulla peregrina figura, quia hoc ostendit, quod contra se habet. »

Item ait puella ad eum:

« Quattuor aequales currunt ex arte sorores

Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus. Cum prope sint pariter, non se pertingere possunt. »

Et ait ad eam Apollonius: « Quattuor similes sorores forma et habitu rotae sunt, quae ex arte currunt quasi certantes; et cum sint sibi prope, nulla nullam potest contingere. »

Item ait ad eum puella:

« Nos sumus, ad caelum quae scandimus alta petentes

Concordi fabrica quas unus conserit ordo.

Quicumque alta petunt, per nos comitantur ad auras. »

Et ait ad eam Apollonius: « Per deum te obtestor, ne ulterius me ad laetandum provoces, ne videar insultare mortuis meis. Nam gradus scalae alta petentes, aequales mansione manentes uno ordine conseruntur; et alta quicumque petunt, per eos comitantur ad auras. »

Chapitre  44

Et his dictis ait: « Ecce habes alios centum aureos, et recede a me, ut memoriam mortuorum meorum defleam. » At vero puella dolens tantae prudentiae virum mori velle, refundens aureos in sinum et adprehendens lugubrem vestem eius ad lucem conabatur trahere. At ille impellens eam conruere fecit. Quae cum cecidisset, de naribus eius sanguis coepit egredi, et sedens puella coepit flere et cum magno maerore dicere: « O ardua potestas caelorum, quae me pateris innocentem tantis calamitatibus ab ipsis cunabulis fatigari! Nam statim ut nata sum in mari inter fluctus et procellas, parturiens me mater mea secundis ad stomachum redeuntibus coagulato sanguine mortua est, et sepultura ei terrae denegata est. Quae tamen ornata a patre meo regalibus ornamentis et deposita in loculum cum viginti sestertiis auri Neptuno est tradita. Me namque in cunabulis posita, Stranguillioni impio et Dionysiadi eius coniugi a patre meo sum tradita cum ornamentis et vestibus regalibus, pro quibus usque ad necis veni perfidiam et iussa sum puniri a servo uno infami nomine Theophilo. At ille dum voluisset me occidere, eum deprecata sum, ut permitteret me testari dominum. Quem cum deprecor, piratae superveniunt, qui me vi auferunt et ad istam deferunt provinciam. Atque lenoni impio sum vendita. ».

Ces énigmes ne vont-elle pas révéler les liens qui les unissent ?